- AREC
- ARECurbs in terra Senaar, Babyloni vicina, Gen. c. 10. v. 10. Aracca vel Arecca Plinio, urbs Susianae, in huius confinio ac Babayloniae sita. Unde Areccaei Campi Tibullo, in quibus naphthae, h. c. liquidi bituminis, fontes scaturiebant. l. 4. Epigr. 1. v. 283.Ardet Areccaeis aut unda perhospita campis.In Susiana enim naphthae liquidae fontes. Strabo l. 15. de liquido bitumine, ὅτι ἡ μὲν ὑγρα, ἣν καλου-σι Νάφσαν, γίνεται εν τῆ Σούσιδι, ἡ δὲ ξυρὰ δυναμένη πήττεςθαι εν τῇ Βαβυλωνίᾳ, Liquidum quidem, quod naphtham vocant, nascitur in Susiana: sicca vero, in Babylonia. Vide Salmas. ad Solin. p. 1194.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.